2 Corinthians 10

Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: vere non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc. . Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu daemonum munita. etc. Munitiones sunt corda infidelium, quae diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad haec devincendum valeant arma militiae Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia. . Quia nihil nos remordet quo minus audeamus. etc. Tunc aliquis vindicat inobedientiam, cum illam condemnat per obedientiam. Tunc illam destruit quando illos qui resistunt, perducit ad fidem. Et haec est digna ultio, ut perfidia ab his quibus defendebatur, damnetur. Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quae dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte haec quae secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quae sunt subjecta oculis. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram. Hic dicit se cum praesens fuerit, opere implere quod absens verbo minatur. Hoc autem dicit occasione illius sententiae: ut, inquit, non existimer a vobis tantum terrere verbis, et opere (quod minor verbis) non implere, sciatis quod minor verbis impleturus sum factis. . etc. HIER. Ne quis putet me illa comminari, etc., usque ad et peccantibus per severitatem fortis existo. Quia si vitia vestra palparemus, tunc non aedificaremus, sed destrueremus. etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem. etc. Sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram. Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in praedicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo. . Hoc facere esset ultra mensuram gloriari; sed spem habentes in vobis: id est, per vos magnificari apud alios, et evangelizare secundum regulam nostram, id est, secundum quod a Deo injunctum est, non habentes spem gloriari in aliena regula. . Ego non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino, id est, in mensura a Deo data glorietur. Illum Deus commendat et probatus est, quem dignum habet, ac mittit ut praedicet donum ejus: quem non mittit, non commendat, quia non missus praedicat.
Copyright information for VulgGlossa